XXXVII.
[1] Nunc enim uideo te ad illam rursus rationem reuerti quae tibi nihil certi renuntiare consueuit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas [s]et proinde superargumentas 'Si enim', inquis, 'esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei; si esset natura mala, non accepisset translationem in melius nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in uacuum enim laborasset.' [2] Verba haec tua sunt quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractauimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bona aut mala aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. [3] Rescindis enim quod pronuntiasti nec bonam nec malam, quia, cum dicis: 'Si esset bona, non desideraret componi a deo,' mala portendis et cum adponis: 'Si esse[n]t mala natura, non admitteret in melius translationem,' bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti [ei] quam nec bonam nec malam pronuntiasti. [4] Vt autem et argumentationem qua putasti te propositionem tuam confirmaturum retundam, oppono etiam illud: 'Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum, non desiderat aut non optat aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo conuerti ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam conuertere ualeat in filios Abrahae?' [5] Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura[m] materiae deuinci et edomari melius potuisset. Sed et quam hic non uis natura[m] malam, alibi te confessum negabis.