• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De civitate Dei (CCSL)
Liber I

Caput XI: De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris.

Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium foeda uarietate consumpti. hoc si aegre ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, utique commune est. hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. finis autem uitae tam longam quam breuem uitam hoc idem facit. neque enim aliud melius et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod iam pariter non est. quid autem interest, quo mortis genere uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non cogitur? cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae huius casibus innumerabiles mortes quodammodo comminentur, quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere uiuendo. nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De civitate Dei (CCSL)
Translations of this Work
La cité de dieu Compare
The City of God Compare
Zweiundzwanzig Bücher über den Gottesstaat (BKV) Compare
Commentaries for this Work
The City of God - Translator's Preface

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy