7
[1] primus omnium Ennius poeta Romanus “caenacula maxima caeli” simpliciter pronuntiavit elati situs nomine vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est. [2] etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sint forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. meritorium factus est mundus. [3] Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum nescio ubi. illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. hunc substantaliter quidem αιωνα τελειον appellant; personaliter vero προπάτορα et προαρχήν etiam Bython — quod in sublimibus habitanti minime congruebat. innatum immensum infinitum invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse si talem definiant qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse dicatur. [4] sed ut sit expostulo nec aliud magis in hiuismodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et — ut ita dixerim — stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. [5] et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennonian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedunt in illa commendatissima quiete movere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc vice seminis in Sige sua velunt in genitablibus vulvae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit (utique silentio) Sige. et quem parit? Nus est simillimum Patri et parem per omnia. [6] denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem Patris. ita et ipse Pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes; atquin non proprie siquidem non solus agnoscitur. nam cum illo processit et femina cui Veritas nomen. Monogenes quia prior genitus quanto congruentius Protogenes vocaretur. ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam — [7] quae si retro non erat, utique nec in Bytho; et quale est ut in deo vita non fuerit! sed et haec suboles, ad initium universitatis et formati Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat. [8] habes ogdoadem, tetradem duplicem ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas ut ita dixerim primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum, deorum, census omnis sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis.
