Caput XIX
ARGUMENTUM. — Praeterea poetae illum divum hominumque Parentem, omnium rerum creatorem, mentem et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantiores philosophi eadem fere ac Christiani de Deo uno sensere.
Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius, verius? "Principio, ait, coelum et terras," et caetera mundi membra "spiritus intus alit, et infusa mens agitat. Inde hominum pecudumque genus" et quidquid aliud animalium. Idem alio loco, mentem istam et spiritum, Deum nominat; haec enim vera [impr. verba] sunt:
Deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris coelumque profundum.
Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.
Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et spiritus praedicatur? Recenseamus, si placet, disciplinas philosophorum, deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam. Omitto illos rudes et veteres qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de coelestibus disputavit. Is Milesius Thales rerum initium aquam dixit; Deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formaverit. Eho! altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ab homine potuerit inveniri; a Deo traditum. Vides Philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps, et post Apolloniates Diogenes, aera Deum statuunt, infinitum et immensum. Horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio et motus infinitae mentis Deus dicitur. Et Pythagorae Deus est animus, per universam rerum naturam commeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium vita capiatur. Xenophanem notum est omne infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem, populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum; Zeuxippum [imp. Spensippum], vim naturalem, animalem, qua omnia regantur, Deum nosse. Quid Democritus? quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam, quae imagines fundat, et intelligentiam, Deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam: etiam Epicurus ille qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit. Aristoteles variat, et adsignat tamen unam potestatem. Nam interim mentem, mundum interim Deum dicit, interim mundo Deum praeficit. Aristoteles Ponticus variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit. Theophrastus, et Zenon, et Chrysippus, et Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister, naturalem legem atque divinam, et aethera interim, interdumque rationem, vult omnium esse principium. Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum, et caeteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando, publicum arguit graviter et revincit errorem. Eadem fere Chrysippus, vim divinam, rationalem naturam, et mundum interim, et fatalem necessitatem Deum credit, Zenonemque interpretatione physiologiae in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc genus caeterarum rerum vocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat videri posse, et ideo quaeri non oportere. Aristo Stoicus [impr. Chius], comprehendi omnino non posse. Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione; senserunt. Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et nominibus oratio est; et quae tota esset coelestis, nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, coelestium terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile, prae nimia et incredibili potestate; et, cum inveneris, in publicum dicere impossibile praefatur. Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum novimus et parentem omnium dicimus, et numquam publice, nisi interrogati, praedicamus.
