Caput XXVI
ARGUMENTUM. — Ex avium porro auspiciis atque auguriis vibratum leviter a Caecilio telum contra ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli atque Caesaris exemplo retorquet. Non magis item validam esse petitam ex oraculis argumentationem, aliis exemplis demonstrat.
Jam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta testatus es, et poenitenter omissa et observata feliciter. Clodius scilicet, et Flaminius, et Junius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solemnissimum tripudium exspectandum non putaverunt? Quid Regulus? nonne auguria servavit, et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub jugum missus est et deditus. Pullos edaces habuit et Paulus apud Cannas: tamen cum majore reipublicae parte prostratus est. C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus, sprevit, eo facilius et navigavit et vicit. Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus, futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythii responsa confinxit, quum jam Apollo versus facere desisset: cujus tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum quum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata philippizaeno [φιλιππίζειν] Pythiam querebatur. At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigere. Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, aggrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius. Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae, onusti et immersi vitiis, perdiderunt, ad solatium calamitatis suae non desinunt perditi jam perdere, et depravati errorem pravitatis infundere, et alienati a Deo, inductis pravis religionibus a Deo segregare. Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui, ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis, vel declinabat negotia, vel petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas, sed etiam, quidquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus, praestigias edunt, vel, quae non sunt, videri; vel, quae sunt, non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Sosthenes et verum Deum merita majestate prosequitur: et Angelos, id est ministros et nuntios Dei, sed veri; ejusque venerationi novit assistere, ut et nutu ipso, et vultu Domini, territi contremiscant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos. Quid Plato, qui invenire Deum negotium credidit? nonne et Angelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere connititur? vult enim esse substantiam inter mortalem immortalemque, id est, inter corpus et spiritum, mediam, terreni ponderis et coelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos procupidinem amoris, et dicit informari, et labi pectoribus humanis, et sensum movere, et affectus fingere, et ardorem cupiditatis infundere.
